Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 93

Precedente Successiva

Caput XXVI.
Praeparatio ad immortalitatem

animi lucidandam
Omnia Entia esse et operari tanquam instrumenta primae
sapientiae, summumque bonum esse in aeternitatem
conservari, omniaque hoc appetere, et suo
consequi modo.

~ Ut autem subrepentes non lateant errores, novo facto principio,
inquam; Ens quodlibet proprium appetere bonum;
magis autem magis bonum; maxime tandem prorsus maximum.
Deinde invenio maximum Entium bonum esse
conservationem in vita et esse si possent, aeternum. Itaque calorem,
oppugnare frigus frigusque calorem, et studere omnia suam multiplicare
Entitatem, et inimicum extinguere, ut in tuto vitam reponant;
ideoque ad locum suum ferri singula, ubi tutius meliusque vivant,
ignem sursum, et aërem super solum, aquas, ad mare, homines in civitates:
et cibum omnia quaeritare; ut enim servet vitam lupus, occidit
pecudes, omniaque animalia innocentia. Pecus occidit herbas,
et plantas, aliaque animalia; Homo vero omnia in sui commoditatem.
Utque se servent plantae, fronde vestiuntur, filios pariunt, ut
vivant in illis, dum in se moriuntur, ita et ferae armantur cornibus, sicut
plantae spinis. Atque in omnibus fugam odiumque mortis amoremque
vitae comperimus. Conservatio igitur summum bonum est
rerum omnium; Eius enim gratia operationes, instrumenta, et partes,
et actiones, rerum esse probantur, ut in Metaph. patefecimus.
Spatium, Entia locans invenio primum immortale, quia nulli est contrarium;
omnia recipit, basisque est omnis corporeae Entitatis creatae,
quae non nisi in eo subsistere potest, aut viva aut mortua.
~ Deinceps materiam immortalem invenio, quoniam non habet contrarium,
omnes suscipit formas; sique dividitur, aut coniungitur, aut
rarescit, aut densatur aut calescit, aut frigescit, eadem semper est in
substantia, non autem in apparentia. Nam talis est, quales in ipsa formae;
attamen dici mortalis potest magis, quam spatium. Postea vero
invenio calorem et frigus, principia activa rerum [rerum,] vivere non posse nisi

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche